monumenta.ch > Augustinus > sectio 20

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 104, 20
Misit tenebras, et obscuravit. Scriptum est et hoc inter plagas quibus Aegyptii percussi sunt. Quod autem sequitur, in diversis codicibus varie legitur. Alii namque habent, Et exacerbaverunt sermones eius; alii vero, Et non exacerbaverunt sermones eius: sed quod prius dixi, in pluribus invenimus; ubi autem addita est negativa particula, vix duos codices potuimus reperire. Sed ne forte mendositas propter sensum faciliorem abundaverit; quid enim facilius intelligitur quam id quod dictum est, Et exacerbaverunt sermones eius, utique contumacibus contradictionibus suis? conati sumus secundum aliquam rectam sententiam etiam illud exponere: et hoc interim occurrit, Non exacerbaverunt sermones eius, id est, in Moyse et Aaron; quia eos etiam durissimos patientissime pertulerunt, donec omnia quae Deus in eis facere disposuerat, ex ordine complerentur.